Latin
Lines 1.282-1.331
Avienus, Ora Maritima 1.282-331
Not analysed yet
neque iste tractu simplici provolvitur
unusve sulcat subiacentem caespitem,
tria ora quippe parte eoi luminis
infert in agros, ore bis gemino quoque
meridiana civitatis adluit.
at mons paludem incumbit Argentarius
sic a vetustis dictus ex specie sui.
stagno iste namque latera plurimo nitet
magisque in auras eminus lucem evomit,
cum sol ab igni celsa perculerit iuga.
idem amnis autem fluctibus stagni gravis
ramenta volvit invehitque moenibus
dives metallum. qua dehinc ab aequore
salsi fluenti vasta per medium soli
regio recedit, gens Etmaneum accolit.
atque inde rursus usque Cempsorum sata
Ileates agro se feraci porrigunt.
maritima vero Cilbiceni possident.
Gerontis arcem et prominens fani, ut supra
sumus elocuti, distinet medium salum
interque celsa, cautium cedit sinus.
iugum ad secundum flumen amplum evolvitur.
Tartessiorum mons dehinc attollitur
silvis opacus. hinc Erythia est insula
diffusa glaebam et iuris olim Punici.
habuere primo quippe eam Carthaginis
priscae coloni interfluoque scinditur
a continente quinque per stadia mari
Erythia. ab arce qua diei occasus est,
Veneri marinae consecrata est insula
templumque in illa veneris et penetral cavum
oraculumque. monte ab illo, quem tibi
horrere silvis dixeram, cum veneris,
litus recline et molle harenarum iacet,
in quas Besilus atque Cilbus flumina
urgent fluentum. post in occiduum diem
Sacrum superbas erigit cautes iugum.
locum, hunc vocavit Herma quondam Graecia.
est Herma porro caespitum munitio,
interfluumque altrinsecus munit lacum.
aliique rursus Herculis dicunt viam
stravisse quippe maria fertur Hercules,
iter ut pateret facile captivo gregi.
porro illud Herma iure sub Libyci soli
fuisse pridem plurimi auctores ferunt.
nec respuendus testis est Dionysius,
Libyae esse finem qui docet Tartessium.
Europae in agro, quod vocari ab incolis
Sacrum indicavi, prominens subducitur.
locos utrosque interfluit tenue fretum.