Latin
Lines 397-446
Avienus, Ora Maritima 397-446
Not analysed yet
prima huius ergo in caespitem insinuatio est
Hesperius aestus atque Atlanticum salum;
Hyrcana rursus unda, Caspium mare;
salum Indicorum, terga fluctus Persici;
Arabsque gurges sub tepente iam noto.
hunc usus olim dixit Oceanum uetus.
Hyrcana rursus unda, Caspium mare;
longo explicatur gurges huius ambitu
produciturque latere prolixe uago.
Plerumque porro tenue tenditur salum,
ut uix harenas subiacenti<s> occulat.
exuperat autem gurgitem fucus frequens
atque impeditur aestus hic uligine.
uis belluarum pelagus omne internatat
multusque terror ex feris habitat freta.
haec olim Himilco Poenus Oceano super
spectasse semet et probasse re<t>tulit.
haec nos ab imis Punicorum annalibus
prolata longo tempore edidimus tibi.
nunc iam recursus ad priora sit stilo.
igitur columnae, ut dixeram, Libystidis
Europae in agro aduersa surgit altera.
hic Chrysus amnis intrat altum gurgitem,
ultra citraque quattuor gentes colunt.
nam sunt feroces hoc Libyphoenices loco,
sunt Massieni, regna Cilbicene sunt
feracis agri et diuites Tartes<s>ii,
qui porriguntur in Calacticum sinum.
hos propter autem mox iugum Barbetium est
Malachaeque flumen urbe cum cognomine
Menace prior<e quae> uocata est saeculo.
Tartes<s>iorum iuris illic insula
antistat urbem, Noctilucae ab incolis
sacrata pridem. in insula stagnum quoque
tutusque portus. oppidum Menace super.
qua sese ab undis regio dicta subtrahit,
Silurus alto mons tumet cacumine.
adsurgit inde uasta cautes et mare
intrat profundum. pinus hanc quondam frequens
ex se uocari sub sono Graio dedit.
fanumque ad usque Veneris ac Veneris iugum
litus recumbit. porro in isto litore
stetere crebrae ciuitates antea
Phoenixque multus habuit hos pridem locos.
inhospitales nunc harenas porrigit
deserta tellus, orba cultorum sola
squalent iacentque. Veneris ab di<c>to iugo
spectatur Herma caespitis Libyci procul,
quod ante dixit. litus hic rursum patet
uacuum incolarum nunc et abiecti soli.