Latin
Lines 447-495
Avienus, Ora Maritima 447-495
Not analysed yet
porro ante et urbes hic stetere plurimae
populique multi concelebra<ru>nt locos.
Namnatius inde portus op<pidum pro>pe
se Massienum curuat alto ab aequore
sinuque in imo surgit altis moenibus
urbs Massiena. post iugum Trete eminet
breuisque iuxta Strongyle stat insula.
dehinc in huius insulae confiniis
immensa tergum latera diffundit palus.
Theodorus illic -nec stupori sit ibi
quod in feroci barbaroque sat loco
cognomen huius Graeciae accipis sono -
prorepit amnis. ista Phoenices prius
loca incolebant. rursus hinc se litoris
fundunt harenae et litus hoc tres insulae
cinxere late. hic terminus quondam stetit
Tartes<s>iorum, hic Herna ciuitas fuit.
Gymnetes istos gens locos insederant
<Si>cani ad usque pr<a>efluentis alueum,
nunc destitutus et diu incolis carens
sibi sonorus Alebus amnis effluit.
post haec per undas insula est Gymnesia,
populo incolarum quae uetus nomen dedit,
Pityuss<a>e et inde proferunt sese insulae
Baliarium <ac> late insularum dorsa sunt.
et contra Hiberi in usque Pyren<a>e iugum
ius protulere propter interius mare
late locati. prima eorum ciuitas
Ilerda surgit. litus extendit dehinc
steriles harenas. Hemeroscopium quoque
habita<ta> pridem hic ciuitas. nunc iam solum
uacuum incolarum languido stagno madet.
attollit inde se Sicana ciuitas,
propinquo ab amni sic uocata Hibericis.
neque longe ab huius fluminis diuortio
praestringit amnis Tyrius oppidum Tyrin.
at qua recedit ab salo tellus procul,
dumosa late terga regio porrigit.
Berybraces illic, gens agrestis et ferox,
pecorum frequentis intererrabat greges.
hi lacte semet atque pingui caseo
praedure alentes proferebant spiritum
uicem ad ferarum. post Crabrasiae iugum
procedit alte ac nuda litorum iacent
ad usque Onussae <C>herronesi terminos.
palus per illa Naccararum extenditur.
hoc nomen isti nam pal<udi m>os dedit
stagnique medio parua surgit insula
ferax oliui et hinc Mineru<a>e s<t>at sacra.