Latin
Lines 1000-1043
Avienus, Periegesis 1000-1043
Not analysed yet
Sed locuplete magis Maeandria glaeba recumbit
Vbere, nam blandi terram rigat unda Caystri.
Maeonis hic etiam deducit turba choreas:
Aurea subnectunt haec uincula, ritus Iaccho
Luditur, atque sacris feriunt ululatibus aethram,
Virgineusque chorus late strepit, exsilit omnis
Coetus, ut instabiles uaga pendent corpora dammae;
Caurorum quoque flabra deo famulantia ludunt
Ritibus in uulgi: subeunt haec serica saepe
Pallia, et impulsi zephyris agitantur amictus.
Haec linquenda tamen laeto reor omnia Lydo.
Qua se Xanthus agit, Lyciorum tenditur ora
Inclinata mari; surgunt tibi culmina Tauri
Pamphyliae in fines: hic idem Cragus habetur
Nomine sub gentis. prope celsam surgit in arcem
Prisca Side: fomes calidis adoletur in aris
Saepe Dionaeae Veneri. stat Corycus alta,
Stat Perge propter, micat ardua tecta Phaselis
Eminus, et Phoebi radiis tremit aemulus ardor.
Inde Lycaoniae tractus iacet. impiger agros
Incola decurrit, sitit atrum dira cruorem
Gens hominum, et saeuo pascuntur pectora bello.
Tum Pisida ferox exercet pinguia culta,
Telmessusque dehinc urbs eminet, <eminet> arcem
Inclita per nubes attollens moenia Lyrbe,
Et Lacedaemoniae surgunt fastigia Selges.
Plurimus hinc terras intrat sinus, undaque longe
Vicina Euxino rupti sola caespitis urget.
Hic diros Cilicas trames tenet, inque diei
Tenditur exortum. sulcant duo flumina terram,
Pyramus hic undas, hic uoluit Pinarus aequor;
Cydnus item mediae discernit moenia Tarsi.
Pegasus hoc olim suspendit caespite sese,
Impressaeque solo liquit uestigia calcis,
Esset ut insigni reuoluta in saecula semper
Nomen humo, clari post ultima Bellorophontis.
Hic caespes late producit Alitius arua,
Horrescitque comis nemorum, per inhospita cuius
Aequora secreto uitam protraxerat agro.
Lyrnessusque dehinc, hic Malus et Anchialia,
Inlustresque Soloe post carmina uatis alumni.
Commagenorum propter diffunditur ora,
Et procul Hesperium curuatur limes in axem,
Donec piniferas Casii prorepat ad arces.