Latin
Lines 1044-1087
Avienus, Periegesis 1044-1087
Not analysed yet
Hinc sollers Asiam facili cape carmine totam.
Forma sit huius enim talis tibi: quattuor illam
In latera effusam cordi dato; longior autem
Sit modus his, rutili quae spectant sideris ortum:
Tumque tene, primo quod carmine Musa locuta,
Totam Asiam celsi praecingi uertice Tauri
Extima in Indorum. montis tamen accipe molem
Per latus id duci, quo dat Cynosura pruinas,
Solis ab occasu uastum decurrere Nilum,
Indicum ab eois mare feruere, rursus ab austro
Fluctibus immodicis Rubri salis aequora uolui.
Ora Syrum curui procumbens litoris acta
In notum et eoi confinia tenditur euri.
Haec Coele est Graio sub nomine: namque duobus
Vt conclusa iugis, uallis uice, multa cauatur.
Ab zephyro Casius mons imminet; axe diei
Consurgentis item Libanus premit arduus arua.
Pars procul a pelago terras colit, inque recessu
Gens agitat. salso quidquid pulsatur ab aestu,
Phoenicum regio est. hi Rubro a gurgite quondam
Mutauere domus, primique per aequora uecti
Lustrauere salum, primi docuere carinis
Ferre cauis orbis commercia, sidera primi
Seruauere polis. populis Phoenicibus ergo
Vrbs Iope, sterilisque dehinc habitatur Elais,
Gazaque proceris adsurgens undique muris.
Hic Tyrus est opulens, et Berytus optima, Byblos
Sidoniique lares, ubi labens agmine amoeno
Caespitis inrigui Bostrenus iugera findit.
Nec minus hic Tripolis pingui sola porrigit agro;
Orthosisque dehinc attollitur; hic Marathus stat.
Litoris extremo caput altis turribus effert
Laodice, et glauci praelambitur aequoris unda.
Hic nemorosa uiret Daphne loca, celsa cupressus
Erigitur, ramos innectit laurus odora,
Crine Dionaeo myrtus diffunditur, altae
Consurgunt pinus, et caelum sibila pulsant
Robora, mollicomis tellus insternitur herbis.
Vrbs mediis Apamea dehinc consistit in aruis,
Et qua Phoebeam procul incunabula lucem
Prima fouent, Emesus fastigia celsa renidet.
Nam diffusa solo latus explicat, ac subit auras
Turribus in caelum nitentibus: incola claris
Cor studiis acuit, uitam pius imbuit ordo;