Latin
Lines 1088-1131
Avienus, Periegesis 1088-1131
Not analysed yet
Denique flammicomo deuoti pectora Soli
Vitam agitant; Libanus frondosa cacumina turget,
Et tamen his celsi certant fastigia templi.
Hic scindit iuxta tellurem glaucus Orontes,
Nec procul Antiochi uagus interlabitur urbem,
Praestringens undis Apamenae iugera glaebae.
Fertilis hic caespes protenditur, aruaque amica
Sunt pecori, in saeptis facilis Pomona resurgit,
Et fecunda Ceres campo flauescit aperto.
Si rursus tepidum uia deflectatur in austrum,
Curua sinus Arabi succedent aequora propter.
Namque Arabas Syriaeque solum sinus iste fluento
Diuidit, et tentis procul interfunditur undis:
Et tamen eoos paulum inclinatur in axes
Vsque in belligeri confinia flexus Elani.
Hinc tellus Arabum producit caespite campos,
Et latera ab gemino sale cingitur: adluit aestus
Persicus hanc, Arabumque sinus rigat aequore terras.
His sua flabra polo spirant: nam Persicus euro
Turgescit uento, zephyro sinus aestuat alter.
Pars alia in primos quae semet porrigit ortus,
Et notus insurgit cui nubifer, aequore Rubri
Tangitur oceani; felici terra recumbit
Tota solo. tellus hic semper fragrat odoro
Caespite: prorumpit lacrimoso stipite myrrha,
Myrrha furor quondam Cinyreius. hic ladani uim
Vellera desudant, calami coma pullulat almi,
Gignit humus casiam, concrescunt tura per agros,
Longaque fecundis pinguescit odoribus ora.
Vera fides, illic femori sub imagine partus
Dirrupisse Iouem penetralia, proderet ortus
Vt sacer aetheria fulgentem fronte Lyaeum.
Nascenti Baccho risit pater, undique fulsit
Caelicolum sedes, conuexaque pura tetendit
Festa dies; tellus effudit diues odores,
Villorum subitis tumuit pecus incrementis,
Ver habuere suum noua gramina, flore frequenti
Pinxit terra sinus, ac nymphis unda cucurrit
Largior; internis etiam procul undique ab oris
Ales amica deo largum congessit amomum.
Extemplo Liber subnectit nebride pectus,
Effusasque comas hedera ligat, inde uirentis
Attollit thyrsos, et blandi luminis igne
Os hilarat, totaque celer diffunditur aethra.