Latin
1
Bachiarius Monachus, Liber De Reparatione Lapsi 1
Unproofread scanNot analysed yet
Benedicto in Christo fratri, omni mihi fide et dilectione venerabili, Januario Bachiarius peccator salutem. Nisi vererer, beatissime frater, ne inter simulatos amicos Job mihi portio poneretur, qui videntes plagam ejus, veluti qui non haberet consolationem, jugi silentio quieverunt; prope fuerat, ut et ego superposita manu ori, et obturata fistula linguae, Januas labiorum meorum taciturnitate concluderem. Sed absit huc a fide mea, ut aliquam dicam plagam esse, quae non habeat consolationem; cum mihi Propheta proclamet: Numquid medicus non est in Galaad, aut resina non est illic (Jerem. viii, 22)? Galaad enim inter pretatur acervus testis: et hunc acervum testem, totum canonem divinorum librorum esse sentimus; ubi indissolubilium cumulus testimoniorum, ut quidam congestus est lapidum: in quo cumulo medicus verus, noster Dominus Jesus Christus, si quaesitus fuerit, invenitur. Resina autem quid est, nisi continentiae virtus, quae dissoluta conjungit et scissa conglutinat? Quod nos scientes, non dubitamus ad consolationem ipsius plagae quae contigit, oris nostri lamenta miscere. Audivimus enim horrendae cladis excidium: audivimus exsultantem de ruina militis Christi Satanam; et jubilatio vocis quam in triumpho suo diabolicus dedit exercitus, ad aures nostras usque pervenit: et testem Deum invoco super animam meam (II Cor. i, 23), quia sunt mota viscera mea; el ita commoverunt se ossa mea, m omnem partem corporis mei sentirem eadem plaga torqueri. Neque enim absque damno meo hoc accidisse dixerim malum, ubi membrum corporis mei diabolica sagitta percussit, cum Apostolus dicat i Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra (I Cor. xii, 26),