Latin
2
Bachiarius Monachus, Liber De Reparatione Lapsi 2
Unproofread scanNot analysed yet
Sed non admittitur in totum animus meus lamentationi vacare vel fletui, quia adversus vos mihi locus est irascendi. Ecce in communes inimicos processit frater nobiscum in praelio, et subito prostratus est casu: hunc vos nec se…ulturae dignum honore judicastis, sed reliquistis cum feris et alitibus devorandum. Ubi est misericordia christianae religionis, quam Magister noster (Matth. ix, 13) sacrificio docuit esse meliorem? Ecce jacet frater ab hoste percussus: adhuc forsitan palpitat; et vos, quia sine vulnere revertimini, ne consolationem quidem plagae ipsius deferri tentastis. Nolito esse sine formidine, beatissimi fratres: fortiorem percussit inimicus, ut celerior postmodum ei fieret aditus ad reliquos. Ut quid, rogo, spernitis vulneratum, aut sic putatis esse mortuum? Melior fuit concubina Saulis filia Respha (II Reg. xxi, 10), quae corpora defunctorum quos David pro Gabaonitarum ultione percusserat, eo usque accincta sacco, hoc est, cilicio custodivit, donec eis roraret aqua de coelo, id est, donec pro venia eorum misericordiae coelestis stilla deflueret. Melior ille Judas Machabaeus (II Machab. xxi, 40), qui etiam pro mortuis fratribus orationem credidit esse faciendam, quos furata de Jamnia civitate idolorum dona prostraverant.