Latin
3.1 to 3.21
Bachiarius Monachus, Professio Fidei 3.1-21
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ne forte hoc ipsum suspicionem infidelitatis incutiat, quod tardius ad interrogata respondeo; credimus Deum esse: quod fuit, erat; quod erat, erit, numquam aliud, semper idem: Pater Deus, Filius Deus, Spiritus sanctus Deus: unus Deus, et unus filius de Patre, Spiritus sanctus Patris et Filii. Unius Trinitatis ista substantia, et tria ista unam habentia voluntatem. Nec communicans major, nec accipiens minor: nec est secundus a primo, nec tertius de secundo; quia sic nos prophetica instituta docuerunt dicendo: Non ascendes per gradus ad altare meum (Exod. xx, 26). Altare enim velut quamdam basem Fidei suspicamur, unde vitalis cibi participantur alimenta; quia altare ex proprietate nominis sui, nonnisi sublimium rerum alta cognitio est. Divisum enim per syllabas nomen altaris, inchoatumque de fine, res alta significatur et sonat. Ad hanc Fidem per gradus ascendere non debemus, ne inaequaliter sentiendo, de inferiore ad superiorem transitum faciamus; sed aequali gradu nostri cordis intrare, ut unius substantiae, unius potestatis, unius virtutis, et Patrem et Filium et Spiritum sanctum sentiamus. Pater enim principale nomen divinitatis per se, quod creditur, et quod dicitur Pater Deus, Filius Deus ex Patre, non ex se, sed Patris. Pater Deus, et Filius Deus: sed non idem Pater, qui Filius; sed idem esse creditur Pater, quod Filius. Et Spiritus sanctus, non Pater ingenitus, sed Spiritus ingeniti Patris. Filius genitus, non Spiritus Filius, sed ipse Filius, super quem a Patre missus est Spiritus. Itaque, cum ingenitus Pater sit, cujus est Spiritus, incaute Spiritus sanctus dicitur ingenitus, ne duo ingeniti, aut duo Patres ab infidelibus aestimentur. Filius Patris ante saecula genitos a Patre, non potest alium genitum habere consortem; ut credatur unigenitus, et duo geniti non dicentur. Pater enim unus ingenitus, Filius unos est genitus, Spiritus sanctus a Patre procedens, Patri et Filio coaeternus;