Latin
3.22 to 3.38
Bachiarius Monachus, Professio Fidei 3.22-38
Unproofread scanNot analysed yet
quoniam unum opus, et una in Patre et Filio et Spiritu sancte voluntatis operatio est. Pater ingenitus, Filius genitus, Spiritus sanctus a Patre procedens, Patri et Filio coaeternus; sed ille nascitur, hic procedit, sicunt in Evangelio beati Joannis legitur: Spiritus qui a Patre procedit, ipse vebis annuntiabit omnia (Joan. xv, 26, et xvi, 13). Itaque Spiritus sanctus, nec Pater esse ingenitos, nec Filius genitus, aestimetur; sed Spiritus sanctus, qui a Patre procedit. Bed non est aliud quod procedit, quam quod unde procedit. Si persona queritur, Deus est. Haec per hoc tripartita conjunctio et conjuncta divisio, et in personis excludit unionem, et in personarum distinctione obtinet unitatem, Sicque eredimus beatissimam Trinitatem; quod unius naturis est, unius deitatis, unius ejusdemque virtutis atque substantiae; nec inter Patrem ei Fidium et Spiritum sanctum sit ulla diversitas, nisi quod ille Pater sit, et hie Filius, et ille Spiritus sanctus; Trinitas in subsistentibus personis, Unitas in natura atque substantia. Filium quoque credimus in novissimis diebus natum esse de Virgine et Spiritu sancto, carnem naturae humanae et animam suscepisse. In qua carne et passum et se pullum, resurrexisse a mortuis credimus et fatemur; et in eadem ipsa carne in qua jacuit in sepulcro, post resorrectionem ascendisse in coelum, unde venturam ex speetamus ad judicium vivorum et mortuorum; Vi…- ginem quoque de qua natum scimus, et virginem ante partum, et virginem post partum, ne consortes Elvidiani erroris habeamur. Carnem quoque nostrae resurrectionis fatemur integram atque perfectam, hujus, in qua vivimus in praesenti saeculo, aut bonis artibus gubernamur, aut malis operibus subjacemus, ut possimus in ipsa, aut pro malis poenarum tormenta sustinere, aut pro bonis bonorum praemia acquirere: neque, ut quidam absurdissime, aliam pro hac resurrecturam dicimus, sed hanc ipsam, nullo omnino ei vel membro amputato, vel aliqua corporis parte desecta.