Latin
SERMONES FIDELES, lines 1.1.132-1.1.133
Bacon, Sermones Fideles 1.1.132-133
Not analysed yet
5. Benedictio Iudae et Issacharis in unum nunquam convenient. Nimirum ut eadem tribus at gens sit simul, et leonis catulus et asinus procumbens inter sarcinas. Neque unquam fiet ut populus tributis oppressus fortis existat et bellicosus. Verum est collationes publico consensu factas minus animos subditorum deiicere et deprimere quam quae ex imperio mero indicuntur, id quod liquido videre est in tributis Germaniae inferioris quas excisas vocant, atque aliqua ex parte in iis quae subsidia nominantur apud Anglos. Etenim notandum est sermonem iam institui de animis hominum, non de opibus. Tributa autem quae ex consenu conferantur, et quae ex imperio imponuntur, etsi eadem res sint quoad opes exhauriendas, varie tamen omnino animos subditorum afficiunt. Statuatur igitur et et hoc, populum tributis gravatum idoneum ad imperandum non esse.
6. Aspirantibus ad magnitudinem regnis et statibus prorsus cavendum ne nobiles et patricii atque (quos vocamus) generosi maiorem in modum multiplicentur. Hoc enim eo rem ducit, ut plebs regni sit humilis et abiecta, et nihil aliud fere quam nobilium mancipia et operarii. Simile quiddam fieri videmus in silvis caeduis, in quibus si maior quam par est caudicum sive arborum maiorum relinquatur numerus non renascetur silva sincere et pura, sed maior pars in vepres et dumos degenerabit. Eodem modo in nationibus ubi numerosior iusto est nobilitas, erit plebs vilis et ignava. Atque eo demum res redibit ut nec centesimum quodque caput sit ad galeam portandam idoneum, praesertim si peditarum spectes, qui exercitus plerunque est robur praecipuum. Unde succedet magna populatio, vires exiguae. Nusquam gentium hoc quod dico luculentius comprobatum est quam exemplis Angliae et Galliae. Quarum Anglia, quamvis territorio et numero incolarum longe inferior, potiores tamen partes fere semper in bellis obtinuit hanc ipsam ab caussam, quod apud Anglos coloni et inferioris ordinis homines militiae habiles sint, rustici Galliae non item. Qua in re mirabili quadam et profunda prudentia excogitatum est ab Henrico Septimo Angliae rege (id quod in vitae eius historia fusius tractavimus) ut praedia minora atque domus agricolationis instituerentur, quae habeant certum eumque mediocrem agri modum annexum qui distrahi non possit, eo fine ut ad victum liberaliorem sufficiat, utque agricultura ab iis exerceretur qui domini fuerint fundi, non saltem usufructuarii nec conductitii aut mercenarii. Nam ita demum characterem illum quo antiquam Italiam insignavit Virgilius, merebitur regio aliqua: