Latin
SERMONES FIDELES, lines 1.1.185-1.1.135
Bacon, Sermones Fideles 1.1.185-135
Not analysed yet
terra potens armis atque ubere glebae.
7. Neque praetereunda est illa pars populi (quae Angliae fere est peculiaris, nec alibi, quod scio, in usu, nisi forte apud Polonos), famuli scilicet nobilium. Huius enim generis etiam inferiores, quoad peditatum agricolis ipsis minime cedunt. Quare certissimum st quod magnificentia et splendor ille hospitalis atque famulitia, et veluti satelletia ampla quae in more sunt apud nobiles et generosas in Anglia, ad potentiam militarem apprime conducant. Ubi contra nobilium obscura, et magis privata, et in se reducta vitae ratio copias miitares minuit.
8. Danda est omnino opera, ut arbor ista monarchiae, qualis fuit Nebuchadnezzaris, truncum habeat satis amplum et robstum ad ramos sitos et frondos sustenandos. Hoc est ut numerus indigarum ad subditos extraneos cohibendos satis superque sufficiat. Illi igitur status ad imperii magnitudinem bene comparati sunt, qui ius civitatis facile et libenter largiuntur. Vana siquidem fuerit opinio posses maniplum hominum, utcunque animis et consilio excellant, regiones nimio plus amplas et spatiosas imperii iugo cohibere et froenare. Id ad tempus fortasse facere possint, sed diuturnitatam haec res non assequitur. Spartani parci fuerunt et difficiles in cooptandis novis civibus. Unde donec intra parvos limites dominati sunt res eorum firmae fuerunt et stabiles. At postquam limites suos coepissent proferre et latius dominari quam ut stirps Spartanorum turbam exterorum imperio commode coercere posset, potentia eorum corruit. Nulla unquam respublica sinus suos ad novos cives recipiendos tam profuse laxavit quam respublica Romana. Itaque par erat instituto tam prudenti fortuna, cum in imperium toto orbe amplissimum succreverint. Moris apud eos erat ius civitatis prompte elargiri, idque in supremo gradu, hoc est, non solum ius commercii, ius connubii, ius haereditatis, verum etiam ius suffragii et ius petitionis sive honorum. Hocque rursus non singulis tantum personis, set totis familiis, imo civitatibus, et nonnunquam integris nationibus communicarunt. Huc adde consuetudinem deducendi colonias quibus Romanae stirpes in solum exterum transplantabantur. Quae duo instituta si simul componas, dices profecto non Romanos se diffudisse super universum orbem, sed contra, orbem universum se diffudisse super Romanos, quae securissima proferendi imperii est ratio. Subit mirari saepius imperium Hispanorum, quod tam paucis indigenis tot regna et proficias amplexari et froenare possit. At certe Hispaniae ipsae <fines> pro arboris stemmate satis grandi haberi debent, cum longe ampliorem contineant regionum tractum quam Romae aut Spartae sub initiis suis contigerat. Porro, quanquam ius civitatis satis parce soleant Hispani impertire, quod proximum tamen est faciunt, quippe qui cuiuscunque nationis homines ad militiam suam ordinariam promiscue admittant. Quinetiam summum belli imperium haud raro ad duces natione non Hispanos deferunt. Attamen et illam ipsam videntur non ita pridem indigenarum paucitatem sensisse, eique succurrere cupuisse, ut ex pragmatica sanctione hoc anno promulgata cernere est.