Latin
SERMONES FIDELES, lines 1.1.156-1.1.158
Bacon, Sermones Fideles 1.1.156-158
Not analysed yet
3. Fortuna praepropera magna molientes et nonnihil turbulentos reddit. At fortuna exercita ea est quae efficit prudentes et cordatos. Fortuna proculdubio, saltem propter filias suas, honorem meretur, confidentiam scilicet et existimationem. Etenim has duas parit fortuna prospera, alteram intra nosipsos, alteram in aliis erga nos. Eaeque vicissim pariunt animos et auctoritatem. Viri cuncti prudentes, quo invidiam suarum virtutum amoliantur, omnia providentiae et fortunae imputare solent. Ita enim decentius et liberius eas sibi assumere possint. Quinetiam maiestatem homini quandam addit, si videretur numini curae esse. Sic Caesar dum animaret gubernatorem navis in tempestate, dixit Caesarem portas et fortunam eius. Sic Sylla nomen Felicis elegit, non Magni. Atque illud observationem non praeteriit, eos qui ex professo sapientiae et artibus propriis nimium tribuerunt in fine infortunatos evasisse.
4. Narratur de Timotheo Atheniensi, postquam in reddendis rationibus praefecturae suae, hanc clausulam ad ravim usque inseruisset, atque in hoc nullae erant fortunae partes, deinceps illi nihil cessisse prospere. Sunt certe quorum fortuna similis carminibus Homeri, quae maiore cum facilitate fluunt quam aliorum poetarum versus, id quod Plutarchus de fortuna Timoleontis ad fortunas Agesilai aut Epaminondae comparata praedicat. Hoc vero ut fiat sine dubio in nobis ipsis maxime situm est.
XXXIX. [=English XLI] DE USURA SIVE FOENERE
1. Plurimi invectivas quasdam ingeniosas in foeneratores commenti sunt. Dicunt miserum esse Diabolum in Dei partem involasse, decimas scilicet. Foeneratorem maximum esse Sabbathi violatorem, aratrum siquidem suum non cessare Sabbathis. Foeneratorem fucum esse, de quo Virgilius,
Ignavum fucos pecus praesepibus arcent.
Foeneratum legem primitivam post lapsum hominis latam pessundare, quae fuit in sudore vultus tui comedas panem tuum, minime vero in sudore vultus alieni. Foenoratores pileis luteis indui oportere, quia Iudaizant. Rem esse contra naturam ut pecunia generaret pecuniam. Et huiusmodi alia. Ego vero hoc dico tantum, foenus esse inter concessa propter duritiem cordis, cum enim necesse sit hominibus ut pecunias mutuo dent et accipiant. Sintque tam duro corde ut eas gratis commodare nolint, reliquum est ut permittantur usurae. Alii nonnulli in medium adduxerunt callidas quasdam et suspectas propositiones de argentariis et excambiis publicis, detectione fortunarum hominum singulorum, et aliis huiusmodi artificiis. Verum pauci de foenere disseruerunt solide et utiliter. Optimum fuerit proponere nobis ante oculis foenoris commoda et incommoda, ut bonum vel ponderetur vel separetur. Quinetiam cavere imprimis ne, dum foenore feramur in melius, intercipiamur et incidamus in peius.