Latin
SERMONES FIDELES, lines 1.1.159-1.1.160
Bacon, Sermones Fideles 1.1.159-2-160
Not analysed yet
2. Incommoda foenoris haec sunt. Primum, quod mercatorum numerum minuit. Nam si ignavia haec pecuniae in foenus erogatio e medio tolleretur, nummi non delitescerent prae socordia, sed magna ex parte in mercaturam impenderentur. quae instar venis portae cuivis regno est ad opes introducendas. Secundum, quod mercatores inopes reddit. Sicut enim colonus terram colere ita fructuose nequit se reditum solvat nimis gravem, ita mercator tam commode et lucrose mercaturam suam exercere vix potes si foenore sumptis negotietur. Tertium, incommodum duorum priorum appendix quaedam est portoriorum et vectigalium publicorum imminutio quae fluunt et refluunt pro modo commercii. Quartum, quod thesaurum et pecunias regni sive reipublicae in paucorum manus reducit. Cum enim foeneratoris lucrum certum sit, caeterorum incertum, eveniet in fine ludi, prout sit saepe in alea, ut maxima pars pecuniae promo cedat. Illud autem pro inconcusso tenendum, florere rempublicam imprimis cum pecuniae dispergantur, non concerventur. Quintum, quod terrae et praediorum pretium deprimit. Etenim pecuniae insumuntur vel in mercaturam vel in praediorum coemptiones. Foenus autem utrique obviare videtur. Sextum, quod omnes labores, molimina, et inventa nova quaecunque enervat et hebetat. In quibus pecunia minime sibi deesset nisi a torpedine ista impediretur. Postremum, quod tinea est et teredo facultatum quam plurimorum hominum, id quod tractu temporis egestatem publicam parit.
3. E contraria, commoda foenoris haec sunt. Primo, quod utcunque usurae in aliquibus mercaturae noceant, in aliis nihilominus prosunt. Certissimum enim est maximam mercaturae partem a iunioribus mercatoribus exerceri foenore sumptis pecuniis. Unde si foenerator pecunias vel exigat vel non emittat, secutura necessario est magna mercaturae clades. Secundum est, quod nisi prompta haec a foeneratoribus pecuniarum mutuatio hominum necessitatibus subveniret, in extremas angustias cito redigerentur, quandoquidem cogerentur res suas (sive bona mobilia fuerint sive praedia) nimis vili pretio vendere. Itaque, ubi foenus rodit tantum, distractiones praeproperae penitus absorberent. Nam quantum ad oppignerationes aut ea quae a iureconsultis appellantur mortua vadia, huic certe malo remedium vix exhibebunt. Siquidem aut ea prorsus non accipient homines sine foenore, aut si accipiant, solutione ad diem minime praestitam summo iure agent. Memini pecuniosum quendam, virum durum, rure agentem, qui solebat dicere In malam crucem abeat ista foeneratio. Impedimento est quo minus pignorum et obligationum poenas exigere possimus. Tertium et ultimum hoc est, nugas meros dico si quis existimet mutuationem pecuniarum facilem, non admisso foenore, fieri posse. Neque rursus quis animo comprehenderit innumera quae sequentur mala, si contractus illi, mutui dati et accepti, convellantur. Itaque de abolendis prorsus usuris sermones facere ineptum foret. Respublicae omnes, pro diversa tamen ad sortem ratione, eas tolerarunt. Adeo ut opinio illa in Utiopiam protinus releganda.