Latin
SERMONES FIDELES, lines 1.1.161-1.1.162
Bacon, Sermones Fideles 1.1.161-162
Not analysed yet
4. Dicamus iam de reformatione et norma usurarum, quibus nimirum modis incommoda earum optime evitentur, commoda retineantur. Patet iam conferendo inter se commoda et incommoda usurarum (quod modo fecimus) duo esse quae reconciliare oportet. Prius, ut retundantur dentes foenoris ne nimium mordeat. Secundum, ut viris pecuniosis aperiatur via qua ad pecunias mercatoribus praestandum invitentur, ne commercium intercidat aut languescat. Hoc autem fieri non potest nisi in foenore duas proportiones introducas, minorem et maiorem. Si enim foenus ad unicam tantum proportionem, eamque minorem, redigas, mutuo accipientem aliquantulum levabis, sed mercator pecunias non facile reperiet. Atque insuper notandum est mercaturam, cum sit omnium maxime lucrosa, foenus ad proportionem bene magnam ferre posse, alios contractus minime.
5. Ut his duabus intentionibus satisfiat, hac via insistere licet. Duae sunto foenoris proportiones. Prior omnibus permittatur, posterior cum licentia aliquibus tantum hominibus, et in aliquibus reipublicae locis ubi mercatura fervet, concedatur. Primo igitur (si nos audias) reducatur foenus ad partem vicesimam sortis pro mutuatione in annum. Ea proportio edicto promulgetur, ut libera sit omnibus. Pro ea accipienda princeps sive respublica mulctae omni renunciet. Hoc ab obstructione aliqua generali, aut difficultate maiore, mutuationem conservabit. Hoc innumeris mutuatoribus ruri et alibi degentibus solamini erit. Hoc magna ex parte praediorum pretia adaugebit. Quandoquidem annuus valor praediorum hic apud nos in Anglia excedet illam foenoris ad hanc proportionem redacti, quantum annuus valor sex librarum excedit illum quinque tantum. Hoc denique industrias hominum ad utilia et lucrosa inventa acuet et excitabit, eo quod plurimi huiusmodi inventis potius se dedent quam lucro tam exili, quale diximus, ex usuris acquiscere, praesertim cum lucro iampridem maiori ex iisdem assuevissent. Secundo, certis quibusdam hominibus commodandi mercatoribus notis, et non aliis quibuscunque hominibus, licentia concedatur. Hoc autem fiat additis cautionibus quae sequuntur. Sit proportio (etiam haec de qua loquimur) illa paulo remissior quam antea solvere solebant. Hoc pacto universi, tam mercatores quam alii, reformatione hac recreabuntur. Princeps autem sive respublica exiguam aliquam summam percipiat pro licentis singulis. Reliquum lucri foenorati cedat. Si enim lucrum foenoratoris leviter tantum minuatur, eum nullo modo a foenore exercendo deterrebit. Exempli gratia, si quis antea decem aut novem libras pro sorte centum librarum quotannis accipere solebat, is autem octo potius libris contentus erit quam foeneratorem exuet, aut certa cum incertis commutabit. Sint isti quibus licentia scilicet conceditur numero minime definiti, sed tamen ad urbes aliquas et oppida quae mercatura florent restringantur. Ita enim praetextu licentiarum opportunitatem non habemus pecunias aliorum pro suis commodandi, nec novem aut octo librarum proportio, licentia munita, generalem illam quinque librarum absorbebit. Nemo siquidem pecunias suas procul a se mittere, aut in manus ignotas concredere, praeoptabit.