Latin
LXXVIII
Bacon, Instauratio magna 101
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim quùm quis rerum varietatem, &pulcherrimum apparatum, qui per Artes MMechanicas ad cultum humanum congestus &introductus est, oculis subiecerit, eò certè inclinabit, vt potiùs ad opulentiae humanae admirationem, quàm ad inopiae sensum accedat; minimè aduertens primitiuas hominis obseruationes, atque Naturae operationes, (quae ad omnem illam varietatem, instar animae sunt, &primi Motûs) nec multas, nec altè petitas eße; Caetera ad patientiam hominum tantùm, &subtilem &ordinatum Manûs, vel instrumentorum motum, pertinere. Res enim (exempli gratiâ) subtilis est certè &accurata, confectio horologiorum, talis scilicet, quae coelestia in rotis, pulsum animalium in motu successiuo &ordinato, videatur imitari; quae tamen res, ex vno aut altero Naturae Axiomate pendet. Quòd si quis rursus subtilitatem illam intueatur, quae ad Artes Liberales pertinet; aut etiam eam quae ad corporum naturalium praeparationem, per Artes Mechanicas spectat, &huiusmodi res suspiciat; veluti Inuentionem motuum coelestium in Astronomiâ, Concentuum in Musicâ, literarum Alphabeti (quae etiàm adhùc in regno Synarum in vsu non sunt) in Grammatica; aut rursus in Mechanicis, factorum Bacchi &Cereris, hoc est, praeparationem vini &ceruisiae, panisiciorum, aut etiam Mensae delitiarum, &distillationum, &similium; ille quoque si secum cogitet, &animum aduertat, per quantos temporum circuitus (cùm haec omnia, praeter distillationes, antiqua fuerint) haec ad eam quam nunc habemus culturam perducta sint, &(vt iam de horologijs dictum est) quam parum habeant ex obseruationibus &Axiomatibus Naturae, atque quàm facilè, &tanquam per occasiones obuias, &contemplationes incurrentes, ista inueniri potuerint; ille (inquam) ab omni admiratione se facilè liberabit, &potiùs humanae conditionis miserebitur, quòd per tot saecula, tanta fuerit rerum &Inuentorum penuria, &sterilitas. Atque haec ipsa tamen, quorum nunc mentionem fecimus, Inuenta, Philosophiâ &Artibus Intellectus antiquiora fuerunt. Adeò vt (si verum dicendum sit) cùm huiusmodi Scientiae rationales &dogmaticae inceperint, Inuentio operum vtilium desierit.