Latin
LXXVIII
Bacon, Instauratio magna 100
Unproofread scanNot analysed yet
Neque pro nihilo aestimandum, quòd per longinquas nauigationes &peregrinationes (quae saeculis nostris increbuerunt) plurima in Naturâ patuerint, &reperta sint, quae nouam Philosophiae lucem immittere poßint. Quin &turpe hominibus foret, siglobi mateterialis tractus Terrarum videlicèt, Marium, Astrorum, nostris temporibus immensùm aperti &illustrati sint; globi autèm Intellectualis fines, inter veterum inuenta &angustias cohibeantur. Authores verò quod attinet, summae pusillammitatis est, Authoribus infinita tribuere, Authori autèm authorum, atque adeo omnis authoritatis, Tempori; ius suum denegare. Rectè enim Veritas, Temporis filia dicitur, non Authoritatis. Ftaque mirum non est, si fascina ista Antiquitatis, &Authorum, &Consensus, hominum virtutem ita ligauerint, vt cum rebus ipsis consuescere, (tanquàm Maleficiati) non potuerint. LXXXV. Eque solùm admiratio Antiquitatis, Authoritatis, &Consensus, hominum industriam in ijs quae iam inuenta sunt acquiescere compulit; verùm etiam operum ipsorum admiratio, quorum copia iampridem facta est humanogeneri.