Latin
LXXVIII
Bacon, Instauratio magna 103
Unproofread scanNot analysed yet
Neque tamen negandum est, Alchymistas non pauca inueniße, &Inuentis vtilibus homines donaße. Derùm fabula illa non malè in illos quadrat de Sene, qui filijs aurum in vineâ defoßum, (sed locum se ne scire simulans) legauerit; vnde illi vineae fodiendae diligentèr incubuerunt, &aurum quidem nullum repertum, sed vindemia ex eà culturâ facta est vberior. At Naturalis Magiae Cultores, qui per rerum Sympathias &Antipathias omnia expediunt, ex coniecturis otiosis &supinißimis, rebus virtutes &operationes admirabiles affinxerunt; atque si quando opera exhibuerint, ea illius sunt generis, vt ad admirationem &nouitatem, non ad fructum &vtilitatem, accommadata sint. In superstitiosa autem Magiâ, (si &de hac dicendum sit) illud imprimis animaduertendum est esse tantummodò certi cuiusdam &definiti generis subiecta, in quibus Artes curiosae &superstitiosae, per omnes Nationes, atque aetates, atque etiam religiones, aliquid potuerint aut luserint. Itaque ista missa faciamus: Interim nil mirum est, si opinio Copiae, causam Inopiae dederit. LXXXVI. Tque hominum admirationi quoad Doctrinas &AArtes, per se satis simplici, &propè puerili,