Latin
LXXVIII
Bacon, Instauratio magna 103-2
Unproofread scanNot analysed yet
incrementum acceßit ab eorum astu &artificio, qui Scientias tractauerunt &tradiderunt. Illi enim ea ambitione &affectatione eas proponunt, atque in eum modum efformatas, ac veluti personatas in hominum conspectum producunt, ac si illae omni ex parte perfectae essent, &ad exitum perductae. Si enim Methodum aspicias, &partitiones, illae prorsus omnia complecti &concludere videntur, quae in illud subiectum cadere possunt. Atque licèt membra illa malè impleta, &veluti Capsulae inanes sint; tamen apud Intellectum vulgarem Scientiae formam &rationem integrae prae se ferunt.