Latin
LXXVIII
Bacon, Instauratio magna 105
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm de istis Largitoribus non multùm aberrauerit, qui istiusmodi iudicium fecerit, tantum nimirùm in doctrinis Philosophiae, inter horum vanitates, &veras Artes interesse, quantum inter res gestas Iulij Caesaris, aut Alexandri Magni, &res gestas Amadicij ex Galliâ, aut Arthuri ex Britanniâ, in historiae narrationibus intersit. Inueniuntur enim clarißimi illi Imperatores reuera maiora geßisse, quàm vmbratiles isti Heroes etiam fecisse fingantur; sed modis &vijs scilicèt actionum, minimè fabulosis &prodigiosis. Neque proptereà aequum est verae memoriae fidem derogari, quòd à fabulis illa quandoquè laesa sit, &violata. Sed interim minimè mirum est, si propositionibus nouis (praesertim cum mentione operum) magnum sit factum praeiudicium, per istos impostores qui similia tentauerunt; cùm vanitatis excessus &fastidium, etiam nunc omnem in eiusmodi conatibus magnanimitatem destruxerit. At longè LXXXVIII. Tlongè maiora à pusillanimitate, &pensorum, Aquae humana industria sibi proposuit, paruitate &tenuitate, detrimenta in Scientias inuecta sunt. Et tamen (quod peßimum est) pusillanimitas ista non sine arrogantiâ, &fastidio se offert.