Latin
LXXVIII
Bacon, Instauratio magna 106
Unproofread scanNot analysed yet
Primùm enim, omnium Artium illa reperitur cautela iam facta familiaris, vt in qualibet Arte Authores, Artis suae infirmitatem in Naturae calumniam vertant; &quod Ars ipsorum non assequitur, id ex eádem Arte impoßibile in Natura pronunciant. Neque certè damnari potest Ars, si ipsa iudicet. Etiam Philosophia quae nunc in manibus est, in sinu suo posita quaedam fouet, aut placita, quibus (si diligentiùs inquiratur) hoc hominibus omninò persuaderi volunt, nil ab Arte, vel hominis opere arduum, aut in Naturam imperiosum, &validum, expectari debere; vt de Heterogenia Caloris. Astri &Ignis, &Mistione, superiùs dictum est. Quae si notentur accuratiùs, omninò pertinent ad humanae potestatis circumscriptionem malitiosam, &ad quaesitam &artificiosam desperationem, quae non solùm spei auguria turbet, sed etiam omnes industriae stimulos &neruos incidat, atque ipsius Experientiae al ias abijciat; dum de hoc tantùm solliciti sint, vt Ars eorum perfecta censeatur; gloriae vanißimae &perditißimae dantes operam, scilicèt vt quicquid adhuc inuentum &comprehensum non sit, id omninò nec inueniri, nec comprehendi posse in futurum credatur. At si quis LIS. I.