Latin
FRANCISCVS VERVLAM
Bacon, Instauratio magna 11
Unproofread scanNot analysed yet
Postquàm enim Scientiae, per partes diligenter fortaßè excultae, &tractatae fuerint, tum fortè exortus est aliquis, ingenio audax, &propter Methodi compendia acceptus, &celebratus, qui specie tenus Artem constituerit, reuera veterum labores corruperit. Id tamen posteris gratum esse solet, propter vsum operis expeditum &inquisitionis nouae taedium, &impatientiam. Quòd si quis, consensu iam inueterato, tanquam Temporis iudicio moueatur; sciat se ratione admodùm fallaci, &infirmà niti. Neque enim nobis magnà ex parte notum est, quid in Scientijs &Artibus, varijs saeculis &locis, innotuerit, &in publicum emanarit. multò minùs, quid à singulis tentatum sit, &secretò agitatum. Ftaque nec Temporis Partus, nec Abortus extant in Fastis. Neque ipse consensus, eiusque diuturnitas, magni prorsus aestimandus est. Vicunque enim varia sint genera Politiarum, vnicus est status Scientiarum, isque semper fuit &mansurus est popularis. Atque apud populum plurimùm vigent doctrinae, aut contentiosae &pugnaces, aut speciosae &inanes: quales videlicet assensum aut illaqueant, aut demulcent. Itaque maxima ingenia proculdubiò per singulas aetates vim passa sunt; dum viri captu &intellectu non vulgares nihilo seciùs existimattomationi suae consulentes, temporis &multitudinis iudicio se submiserint. Quamobrem altiores Contemplationes si fortè vsquàm emicuerint, opinionum vulgarium ventis subindè agitatae sunt, &extinctae.