Latin
FRANCISCVS VERVLAM
Bacon, Instauratio magna 10
Unproofread scanNot analysed yet
In artibus autem mechanicis, contrarium euenire videmus. Quae, ac si aurae cuiusdam vitalis forent participes, quotidiè crescunt &perficiuntur; &in primis authoribus rudes plerunque &ferè onerosae, &informes apparent, posteà verò nouas virtutes, &commoditatem quandam adipiscuntur, eò vsque, vt citiùs studia hominum &cupiditates deficiant &mutentur, quàm illae ad culmen, &perfectionem suam peruenerint. Philosophia contra, &Scientiae Intellectuales, statuarum more, adorantur &celebrantur, sed non promouentur. Quin etiam in primo nonnunquàm authore maximè vigent, &deinceps degenerant. Nam postquàm homines dedititij facti sint, &in vnius sententiam (tanquàm pedarij Senatores) coierint, Scientijs ipsis amplitudinem non addunt, sed in certis authoribus ornandis &stipandis, seruili officio funguntur. Neque illud afferat quispiam Scientias paulatim succrescentes, tandem ad statum quendam peruenisse, &tum demùm (quasi confectis spatijs legitimis) in operibus paucorum sedes fixas posuisse, atque postquàm nil melius inueniri potuerit, restare scilicet, vt quae inuenta sint, exornentur, &colantur. Atque optandum quidem esset, haec ita se habuisse. Rectius illud, &verius; istas Scientiarum mancipationes nil aliud esse, quàm rem ex paucorum hominum confidentiâ, &reliquorum socordiâ &inertià natam.