Latin
LXXVIII
Bacon, Instauratio magna 112
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque nil mirum si res illa non foelicitèr successerit, quae in honore non fuit. XCII. *Ed longè maximum progreßibus Scientiarum, &Snouis pensis ac prouincijs in ijsdem suscipiendis obstaculum, deprehenditur in desperatione hominum, &suppositione Impoßibilis. Solent enim viri prudentes &seueri in huiusmodi rebus planè diffidere: Naturae obscuritatem, Vitae breuitatem, Sensuum fallacias, Iudicij infirmitatem, Experimentorum difficultates, &similia secum reputantes. Itaque existimant esse quosdam Scientiarum, per temporum &aetatum Mundi reuolutiones, fluxus &refluxus; cùm alijs temporibus crescant &floreant, alijs declinent &taceant: ita tamen, vt cùm ad certum quendam gradum &statum peruenerint, nil vlteriùs poßint. Itaque si quis maiora credat aut spondeat, id putant esse cuiusdam impotentis &immaturi animi; atque huiusmodi conatus, initia scilicèt laeta, media ardua, extrema confusa habere. Atque cum huiusmodi cogitationes eae sint, quae in viros graues &iudicio praestantes facilè cadant; curandum reuerà est, nè rei optimae &pulcherrimae amore capti seueritatem iudicij relaxemus, aut minuamus. &sedulò videndum quid spei affulgeat, &ex quâ parte se ostendat; atque auris leuioribus spei reiectis, eae quae plus firmitudinis habere videntur, omninò discutiendae sunt &pensitandae. Quinetiam Prudentia Ciuilis ad consilium vocanda est &adhibenda, quae ex praescripto diffidit, &de rebus humanis in deterius conijcit.