Latin
LXXVIII
Bacon, Instauratio magna 111
Unproofread scanNot analysed yet
Studia enim hominum in eiusmodi locis in quorundam Authorum scripta, veluti in carceres, conclusa sunt; à quibus si quis dissentiat, continuò vt homo turbidus, &rerum nouarum cupidus corripitur. At magnum certè discrimen inter Res Ciuiles, &Artes: NNon enim idem periculum à nouo motu, &à nouâ luce. Verùm in rebus Ciuilibus mutatio etiam in melius suspecta est ob perturbationem; cùm Ciuilia authoritate, consensu, famâ, &opinione, non demonstratione nitantur. In Artibus autem &Scientijs tanquam in metalli-fodinis omnia nouis Operibus &vlterioribus progreßibus circumstrepere debent. Atque secundùm rectam Rationem res ita se habet, sed interim non ita viuitur: sed ista, quam diximus, Doctrinarum administratio &Politia, Scientiarum augmenta duriùs premere consueuit. XCI. Tque insupèr licèt ista inuidia ceßauerit. tamen Asatis est ad cohibendum auomentum Scientiarum, quòd huiusmodi conatus &industriae praemijs careant. Non enim penes eosdem est cultura Scientiarum, &praemium. Scientiarum enim augmenta à magnis vtique Ingenijs proueniunt; at pretia &praemia Scientiarum sunt penes Vulgus aut Principes viros, qui (nisi rarò admodùm) vix mediocriter docti sunt. Quinetiam huiusmodi progressus non solùm praemijs &beneficentiâ hominum, verùm etiam ipsa populari laude destituti sunt. Sunt enim illi supra captum maximae partis hominum, &ab opinionum vulgarium ventis facilè obruuntur &extinguuntur.