Latin
LXXVIII
Bacon, Instauratio magna 114
Unproofread scanNot analysed yet
Jtaque Coniecturae nostrae, quae spem in hac re faciunt probabilem, aperiendae sunt &praeponendae: sicut Columbus fecit, ante nauigationem illam suam mirabilem maris Atlantici; cùm rationes adduxerit, cur ipse nouas Terras &Continentes, praeter eas quae antè cognitae fuerunt, inueniri posse confideret: Quae rationes licèt primò reiectae, posteâ tamen experimento probatae sunt, &rerum maximarum causae &initia fuerunt. XCIII. Rincipium autem sumendum à Deo: Hoc nimiArùm quod agitur, propter excellentem in ipso Boni naturam, manifessè à Deo esse; qui Author Boni, &Pater luminum est. In operationibus autem diuinis, initia quaeque tenuißima exitum certò trahunt. Atque quod de Spiritualibus dictum est Regnum Dei non venit cum obseruatione; id etiam in omni maiore Opere Prouidentiae diuinae euenire reperitur: vt omnia sine strepitu &sonitu placidè labantur; atque res planè agatur, priusquàm homines eam agi putent aut aduertant. Neque omittenda est Prophetia Danielis de vltimis Mundi temporibus; Multi pertransibunt, &multiplex erit scientia: Manifestè innuens &significans, esse in Fatis, id est, in Prouidentiâ, vt pertransitus Mundi (qui per tot longinquas nauigationes impletus planè, aut tam in opere esse videtur) &augmenta Scientiarum in eandem aetatem incidant. SequiXCIV. *Equitur ratio omnium maxima ad faciendam Sspem; nempè ex erroribus temporis praeteriti, &viarum adhuc tentatarum.