Latin
LXXVIII
Bacon, Instauratio magna 115
Unproofread scanNot analysed yet
Optima enim est ea reprehensio, quam de Statu Ciuili haud prudentèr administrato quispiam his verbis complexus est: Quod ad praeterita pessimum est, id ad futura optiimum videri debet. Si enim vos omnia, quae ad officium vestrum spectant, praestitissetis, neque tamen res vestrae in meliore loco essent; ne spes quidem vlla reliqua foret, eas in melius prouehi posse. Sed cùm rerum vestrarum status, non a vi ipsâ rerum, sed ab erroribus vestris malè se habeat; sperandum est, illis erroribus missis aut correctis, magnam rerum in melius mutationem fieri posse. Simili modo, si homines per tanta annorum spatia viam veram inueniendi &colendi Scientias tenuissent, nec tamen vlteriùs progredi potuissent; audax proculdubiò &temeraria foret opinio, posse rem in vlterius prouehi. Quòd si in viâ ipsa erratum sit, atque hominum opera in ijs consumpta in quibus minimè oportebat; sequitur ex eo, non in Rebus ipsis difficultatem oriri, quae potestatis nostrae non sunt; sed in Intellectu humano, eiusque vsu &applicatione; quae res remedium &medicinam suscipit. Itaquè optimum fuerit illos ipsos errores proponere: Quot enim fuerint errorum impedimenta in praeterito, tot sunt spei argumenta in futurum. Ea verò licèt in his quae superiùs dicta sunt, non intacta omninò fuerint; tamen ea etiam nunc breuitèr, verbis nudis ac simplicibus repraesentare visum est. XCV. Vi tractauerunt Scientias, aut Empirici, aut QDogmatici fuerunt.