Latin
125
Bacon, Instauratio magna 125
Unproofread scanNot analysed yet
Tque hîc etiam resumendum est, quod superiùs diActum est de Naturali Philosophia productâ, &Scientijs particularibus ad eam reductis, vt non fiat scißio &truncatio Scientiarum; Nam etiam absquè hoc, minùs de progressu sperandum est. CVIII. Tque de desperatione tollendâ, &spe facienAdâ ex praeteriti temporis erroribus valere iußis, aut rectificatis, iam dictum est. Videndum autem &si quae alia sint, quae spem faciant. Illud vero occurrit; si hominibus non quaerentibus, &aliud agentibus, multa vtilia, tanquàm casu quodam, aut per occasionem, inuenta sint; nemini dubium esse poße, quin ijsdem quaerentibus, &hoc agentibus, idque viâ &ordine, non impetu &desultoriè, longè plura detegi necesse sit. Licèt enim semel, aut iterùm accidere poßit, vt quispiam in id fortè fortunà incidat, quod magno conatu, &de industriâ scrutantem, anteà fugit; tamèn in summâ rerum, proculdubiò contrarium inuenitur. Itaquè longè plura, &meliora, atquè per minora interualla, à ratione &industriâ, &directione, &intentione hominum, speranda sunt, quàm à casu, &instinctu animalium, &huiusmodi, quae hactenùs principium Inuentis dederunt. CIX. Tiam illud ad spem trahi poßit, quòd nonnulla Eex his quae iam inuenta sunt, eius sint generis, vt antequàm inuenirentur, haud facilè cuiquam in mentem venisset, de ijs aliquid suspicari; sed planè quis illa vt impoßibilia contempsisset.