Latin
124
Bacon, Instauratio magna 124
Unproofread scanNot analysed yet
Atque huius Inductionis auxilio, non solùm ad Axiomata inuenienda, verumetiàm ad Notiones terminandas, vtendum est. Atque in hac certè Inductione, spes maxima sita est. CVI. T in Axiomatibus constituendis per hanc InduActionem, examinatio &probatio etiàm facienda est; vtrùm quod constituitur Axioma aptatum sit tantùm, &ad mensuram factum eorum particularium ex quibus extrahitur; an verò sit amplius, &latius. Quòd si sit amplius, aut latius, videndum an eam suam amplitudinem &latitudinem, per nouorum particularium designationem, quasi fide iußione quâdam firmet; nè vel in iam notis tantùm haereamus, vel laxiore fortaßè complexu, vmbras &formas abstractas, non solida &determinata in materiâ, prensemus. Haec verò cùm in vsum venerint, solida tum demùm spes meritò affulserit. CVII.