Latin
127
Bacon, Instauratio magna 127
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si quis etiam de vermi verbum aliquod iniecisset, ludibrio certè futurus fuisset, vt qui nouas Aranearum operas somniaret. Similitèr, si ante inuentionem Acus Nauticae, quispiam hiniusmodi sermonem intulisset; Inuentum eße quoddam instrumentum, per quod Cardines, &puncta Coeli, exactè capi &dignosci poßint; homines statìm, de magis exquisitâ fabricatione instrumentorum Astronomicorum, ad multa &varia, per agitationem phantasiae, discursuri fuißent; quòd verò aliquid inueniri poßit, cuius motus cum coelestibus tam benè conueniret, atquè ipsum tamen ex coelestibus non esset, sed tantùm substantia lapidea, aut metallica; omnino incredibile visum fuisset. Atquè haec tamen, &similia, per tot mundi aetates, homines latuerunt, nec per Philosophiam, aut Artes rationales inuenta sunt, sed casu, &per occasionem; suntque illius (vt diximus) generis, vt ab ijs quae anteà cognita fuerunt, planè heterogenea, &remotißima sint, vt praenotio aliqua nihil prorsùs ad illa conducere potuißet Itaque sperandum omninò est, esse adhuc in Naturae sinu, multa excellentis vsus recondita, quae nullam cum iam Inuentis cognationem habent, aut parallelismum; sed omninò sita sunt extra vias phantasiae, quae tamen adhuc inuenta non sunt; quae proculdubiò per multos saeculorum circuitus &ambages, &ipsa quandoquè prodibunt, sicut illa superiora prodierunt; sed per viam quam nunc tractamus, properè, &subitò, &simul repraesentari, &anticipari poßunt. AttaCX. Ttamen conspiciuntur &alia Inuenta eius geneAris, quaefidem faciant, posse genus humanum nobilia Inuenta, etiam ante pedes posita, praeterire transilire. Vtcunquè enim Pulueris tormentarij, vel fili bombycini, vel Acus nauticae, vel Sacchari, vel Papyri, vel similium Inuenta, quibusdam rerum &Naturae proprietatibus niti videantur. at certè Imprimendi artificium nil habet, quod non sit apertum &ferè obuium.