Latin
128
Bacon, Instauratio magna 128
Unproofread scanNot analysed yet
Et nihilominùs homines non aduertentes literarum modulos difficiliùs scilicèt collocari, quàm literae per Motum manûs scribantur; sed hoc interesse, quòd literarum moduli semel collocati, infinitis impreßionibus, literae autem per manum exaratae, vnicae tantùm scriptioni sufficiant; aut fortasse iterùm non aduertentes, atramentum ità inspissari posse, vt tingat, non fluat; praesertim literis resupinatis, &impreßione factâ desupèr: hoc pulcherrimo Inuento (quod ad Doctrinarum propagationem tantùm facit) per tot saecula caruerunt. Solet autem Mens humana, in hoc Inuentionis curriculo, tam laeua saepenumerò &malè composita esse, vt primò diffidat, &paulò pòst se contemnat; atque primò incredibile ei videatur, aliquid tale inueniri posse; postquàm autem inuentum sit, incredibile rursùs videatur, id homines tamdium fugere potuisse. Atquè hoc ipsum ad spem ritè trahitur; superesse nimirùm adhùc magnum Jnuentorum cumulum, qui non solùm ex operaLnf. Nouum Organum. operationibus incognitis eruendis, sed &ex iam cognitis transferendis, &componendis, &applicandis, per eam quam diximus Experientiam literatam deduci poßsit.