Latin
129
Bacon, Instauratio magna 129
Unproofread scanNot analysed yet
CXI. Eque illud omittendum ad faciendam Spem; Reputent (si placet) homines, infinitas ingenij, temporis, facultatum expensas, quas homines in rebus. &studijs lange minoris vsus &pretij, collocant; quorum pars quota, si ad sana &solida verteretur, nulla non difficultas superari poßit. Quod idcircò adiungere visum est, quià planè fatemur Historiae Naturalis &Experimentalis collectionem, qualem animo metimur, &qualis esse debet, opus esse magnum, &quasi Regium, &multae operae atquè impensae. CXII. Nterim particularium multitudinem nemo reforImidet, quin potiùs hoc ipsum ad spem reuocet. Sunt enim Artium &Naturae particularia Phaenomena, Manipuli instar, ad ingenij Commenta, postquam ab euidentiâ rerum disiuncta &abstracta fuerint. Atquè huius viae, exitus in aperto est, &ferè in propinquo; Alterius, exitus nullus, sed implicatio infinita. Homines enim adhùc paruam in Experientià moram fecerunt, &eam leuitèr perstrinxerunt, sed in meditationibus &commentationibus ingenij, infinitum tempus contriuerunt. Apud nos verò si esset praestò quispiam, qui de facto Naturae ad interrogata responderet, paucorum annorum esset Jnuentio Causarum, &Scientiarum omnium. CXIII. Tiàm nonnihil hominibus spei fieri posse putamus Eab exemplo nostro proprio; nequè iactantiae causâ