Latin
138
Bacon, Instauratio magna 138
Unproofread scanNot analysed yet
Jtaque de hoc ante omnia &dictum &dicendum est: Hoc scilicèt; Nos iam sub initijs &ad tempus, tantùm lucifera Experimenta, non fructifera quaerere; ad exemplum Creationis diuinae, quod saepiùs diximus, quae primo die lucem tantum produxit, eique soli vnum integrum diem attribuit, neque illo die quicquam materiati operis immiscuit. †taque siquis istiusmodi res nullius esse vsus putet, idem cogitat ac si nullum etiam Lucis esse vsum censeat, quia res scilicet solida aut materiata non sit. Atque reuerà dicendum est, Simplicium Naturarum cognitionem benè examinatam &definitam instar Lucis esse; quae ad vniuersa Operum penetralia aditum praebet, atque tota agmina Operum &turmas, &Axiomatum nobilißimorum fontes potestate quâdam complectitur &post se trahit; in se tamen non ità magni vsùs est. Quin &Literarum elementa per se &separatim nihil significant, nec alicuius vsus sunt, sed tamen ad omnis sermonis compositionem &apparatum instar Materiae primae sunt. Etiam semina rerum potestate valida, vsu (nisi in processu suo) nihili sunt. Atque lucis ipsius radij dispersi, nisi coeant, beneficium suum non impertiuntur. Quòd si quis Subtilitatibus speculatiuis offendatur; quid de Scholasticis viris dicendum erit, qui subtilitatibus immensùm indulserunt? Quae tamen Subtilitates in verbis, aut saltèm vulgaribus notionibus, (quod tantundem valet) non in rebus aut Naturâ consumptae fuerunt; atque vtilitatis expertes erant, non tantùm in Origine, sed etiam in Consequentijs: Tales autem non fuerunt, vt haberent in praesens vtilitatem nullam, sed per consequens infinitam; quales sunt eae de quibus loquimur.