Latin
139
Bacon, Instauratio magna 139
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc verò sciant homines pro certo omnem Subtilitatem disputationum &discursuum Mentis, si adhibeatur tantùm post Axiomata inuenta, seram esse &praeposteram. &Subtilitatis tempus verum ac proprium, aut saltèm praecipuum versari in pensitandâ Experientiâ, &indè constituendis Axiomatibus: Nam illa altera Subtilitas Naturam prensat &captat, sed nunquam apprehendit aut capit. Et verißimum certè est, quod de Occasione siue Fortunà dici solet, si transferatur ad Naturam: videlicèt, eam à fronte comatam, ab occipitio caluam esse. Denique de contemptu in Naturali Historiâ rerum aut Vulgarium, aut Vilium, aut nimis Subtilium, &in originibus suis inutilium, illa vox Mulierculae ad tumidum Principem, qui petitionem eius, vt rem indignam, &Maiestate suâ inferiorem abiecisset, pro oraculo sit; Desine ergò Rex esse: Quia certißimum est, imperium in Naturam, si quis huiusmodi rebus vt nimis exilibus &minutis vacare nolit, nec obtineri nec geri posse. CXXII. Ccurrit etiam &illud; mirabile quiddam esse &Odurum, quòd nos omnes Scientias atque omnes Authores simùl ac veluti vno ictu &impetu summoueamus: idquè non assumpto aliquo ex Antiquis in auxilium &praesidium nostrum, sed quasi viribus proprijs. Nos IB. I. Nouum Organum. Nos autem scimus, si minùs sincerâ fide agere voluissemus, non difficile fuisse nobis, ista, quae afferuntur, vel ad antiqua saecula ante Graecorum tempora, (cùm Scientiae de Naturâ magis fortaßè, sed tamen maiore cum silentio floruerint: neque in Graecorum tubas &fistulas adhuc incidissent) vel etiam (per partes cartè) ad aliquos ex Graecis ipsis referre, atque aluipulationem &honorem inde petere: more nouorum hominum, qui nobilitatem sibi ex antiqua aliqua prosapiâ, per genealogiarum fauores, astruunt &affingunt.