Latin
FRANCISCVS VERVLAM
Bacon, Instauratio magna 14
Unproofread scanNot analysed yet
Fructifera (inquam) Experimenta, non Lucifera, quaesiuit; nec ordinem diuinum imitata est, qui primo die lucem tantùm creauit, eique vnum diem integrum attribuit: neque illo die quicquam materiati operis produxit, verùm sequentibus diebus ad ea descendit. At, qui summas Dialecticae partes tribuerunt, atque indè fidisima Scientijs praesidia comparari putarunt, verißimè &optimè viderunt intellectum humanum sibi permissum, meritò suspectum esse debere. Verùm infirmior omninò est malo medicina: nec ipsa mali expers. Siquidèm Dialectica quae recepta est, licèt ad Ciuilia &Artes, quae in sermone &opinione positae sunt, rectißimè adhibeatur; Naturae tamen subtilitatem longo interuallo non attingit; &prensando quod non capit, ad errores potiùs stabiliendos, &quasi figendos, quàm ad viam veritati aperiendam valuit. Quarè, vt quae dicta sunt complectamur, non videtur hominibus aut aliena fides, aut industria propria, circa Scientias hactenùs foelicitèr illuxisse; praesertim quùm &in demonstrationibus, &in experimentis adhuc cognitis, parùm sit praesidij.