Latin
FRANCISCVS VERVLAM
Bacon, Instauratio magna 15
Unproofread scanNot analysed yet
Aedificium autem huius Vniuersi, structurà suâ, intellectui humano contemplanti, instar labyrinthi est; vbi tot ambigua viarum, tàm fallaces rerum &signorum similitudines, tàm obliquae &implexae Naturarum spirae &nodi, vndequaque se ostendunt, Iter autem, sub incerto sensùs lumine, interdum affulgente, interdum se condente, per experientiae &rerum particularium syluas, perpetuò faciendum est. Quin etiam duces itineris (vt dictum est) qui se offerunt, et ipsi implicantur; atque errorum, et errantium numerum augent. In rebus tàm duris, de iudicio hominum ex vi propriâ, aut etiam de foelicitate fortuitâ, desperandum est. Neque enim Ingeniorum quantacunque excellentia, neque experiendi alea saepiùs repetita, ista vincere queat. Vestigia filo regenda sunt: omnisque via vsque à primis ipsis sensuum perceptionibus, certà ratione mumenda. Neque hac ità accipienda sunt, ac si nihil omninò tot saeculis, tantis laboribus actum sit. Neque enim eorum quae inuenta sunt, nos poenitet. Atque antiqui certè in ijs, quae in ingenio et meditatione abstracta posita sunt, mirabiles se viros praestitere. Verùm, quemadmodùm saeculis prioribus cùm homines in nauigando per stellarum tantùm obseruationes cursum dirigebant, veteris sanè Continentis oras legere potuerunt, aut maria aliqua minora, et mediterranea traijcere; priusquàm autem Oceanus traijceretur, et noui Orbis regiones detegerentur, necesse fuit, vsum acùs nauticae, vt ducem viae magis fidum, et certum, innotuisse: simili prorsus ratione, quae hucusque in Artibus et Scientijs inuenta sunt, ea huiusmodi sunt, vt vsu, meditatione, obseruando, argumentando, reperiri potuerint; vtpotè quae sensibus propiora sint, &communibus notionibus ferè subiaceant.