Latin
141
Bacon, Instauratio magna 141
Unproofread scanNot analysed yet
Sed cùm errores fundamentales fuerint, atque eiusmodi vt homines potiùs res neglexerint ac praeterierint, quam de illis prauum aut falsum iudicium fecerint; minimè mirum est, si homines id non obtinuerint, quod non egerint; nec ad metam peruenerint, quam non posuerint aut collocárint; neque viam emensi sint, quam non ingreßi sint aut tenuerint. Atque insolentiam rei quod attinet, certè si quis manùs constantiâ atque oculi vigore lineam magis rectam, aut circulum magis perfectum se describere posse, quàm alium quempiam, sibi assumat; inducitur scilicèt facultatis comparatio: Quòd si quis aßerat se adhibitâ regulâ aut circumducto circino, lineam magis rectam, aut circulum magis perfectum posse describere, quàm aliquem alium vt sola oculi &manûs; is certè non admodùm iactator fuerit. Quin hoc, quod dicimus, non solùm in hoc nostro conatu primo &incoeptiuo locum habet; sed etiam pertinet ad eos qui huic rei posthac incumbent. NNostra enin via Inueniendi Scientias, exaequat ferè ingenia, &non multùm excellentiae eorum relinquit: cùm omnia per certißimas Regulas &Demonstrationes transigat. Itaque haec nostra, (vt saepè diximus) Foelicitatis cuiusdam sunt potiùs quam Facultatis, &potiùs Temporis partus quàm Ingenij. Est enim certè Casus aliquis non minùs in Cogitationibus humanis, quam in Operibus &factis.