Latin
140
Bacon, Instauratio magna 140
Unproofread scanNot analysed yet
Nos verò rerum euidentiâ freti, omnem commenti &imposturae conditionem reijcimus; neque ad id quod agitur plus interesse putamus, vtrùm quae iam inuenientur, Antiquis olim cognita, &per rerum vicißitudines &saeci Occidentia &Orientia, sint; quàm hominibus curae esse debere, vtrùm Nouus Orbis fuerit Insula illa Atlantis, &veteri Mundo cognita; an nunc primùm reperta. Rerum enim inuentio à aturae luce petenda, non ab Antiquitatis tenebris repetenda est. Quòd verò ad vniuersalem istam reprehensionem attinet, certißimum est verè rem reputanti, eam &magis probabilem esse, &magis modestam, quàm si facta fuisset ex parte. Si enim in primis Notionibus errores radicati non fuissent, fieri non potuisset, quin nonnulla rectè inuenta, alia perperàm inuenta correxissent.