Latin
CXXIII
Bacon, Instauratio magna 142
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque nil mirum, si nobis cum alijs non conueniat. CXXIV Ccurret proculdubiò &illud: nec metam aut SScopum Scientiarum à nobis ipsis (id quod in alijs reprehendimus) verum &optimum praefixum esse. Esse enim Contemplationem veritatis, omni Operum vtilitate &magnitudine, digniorem &celsiorem: longam verò istam &sollicitam moram in Experientiâ &Materiâ, &rerum Particularium fluctibus, entem veluti humo affigere, vel potiùs in Tartarum quoddam confusionis &perturbationis deijcere; atque ab Abstractae Sapientiae serenitate &tranquillitate (tanquàm à statu multò diuiniore) arcere &summouere. Nos verò huic rationi libentèr aßentimur. &hoc ipsum, quod innuunt ac praeoptant, praecipuè atque ante omnia agimus. Etenim verum exemplar Mundi in Intellectu humano fundamus; quale inuenitur, non quale cuipiam sua propria ratio dictauerit. Hoc autem perfici non potest, nisi factâ MMundi dißectione atque Anatomiâ diligentißimâ. Modulos verò ineptos Mundorum &tanquam simiolas, quas in Philosophijs phantasiae hominum extruxerunt, omninò dissipandas edicimus. Sciant itaque homines (id quod superiùs diximus) quantùm intersit inter humanae Mentis Idola, &diuinae Mentis Ideas.