Latin
CXXIII
Bacon, Instauratio magna 143
Unproofread scanNot analysed yet
Illa enim nihil aliud sunt, quàm Abctractiones ad placitum: Hae autem sunt vera signacula Creatoris super creaturas, prout in Materiâ per lineas veras &exquisitas imprimuntur &terminantur. Itaque ipsißimae Res sunt (in hoc genere) Veritas &Vtilitas: atque Opera ipsa pluris facienda sunt, quatenùs sunt veritatis pignora, quam propter vitae commoda. CXXV. Ccurret fortaßè &illud: nos tanquam actum agere; atque Antiquos ipsos eandem, quam nos, viam tenuiße. Itaque verisimile putabit quispiam etiam nos, post tantum motum &molitionem, deuenturos tandem ad aliquam ex illis Philosophijs quae apud Antiquos valuerunt. Nam &illos in Meditationum suarum Principijs vim, &copiam magnam Exemplorum &Particularium parauiße; atque in Commentarios, per locos &titulos, digeßiße; atque inde Philosophias suas &Artes confeciße: &postea, re compertâ, pronuntiâße; &Exempla ad fidem &docendi lumen sparsim addidiße; sed Particularium notas, &codicillos ac commentarios suos in lucem edere, superuacuum &molestum putâße: ideoque fecisse, quod in aedificando fieri solet; nempè post aedificij structuram, machinas &scalas à conspectu amouisse.