Latin
CXXVII
Bacon, Instauratio magna 145
Unproofread scanNot analysed yet
CXXVII. ETiam dubitabit quispiam potiùs quàm obijciet; vtrùm nos de Naturali tantùm Philosophiâ, an etiam de Scientijs reliquis, Logicis, Ethicis, Politicis, secundùm viam nostram perficiendis loquamur. At nos certè de vniuersis haec, quae dicta sunt, intelligimus: Atque quemadmodùm vulgaris Logica, quae regit res per Syllogismum, non tantùm ad Naturales, sed ad omnes Scientias pertinet; Ita &nostra, quae procedit per Inductionem, omnia complectitur. Tam enim Historiam &Tabulas inueniendi conficimus de Frâ, Metu, &Verecundiâ, &similibus; ac etiam de exemplis rerum Ciuilium; nec minùs de motibus mentalibus Memoriae, Compositionis &Diuisionis, Fudicij, &reliquorum: quam de Calido &Frigido, aut Luce, aut Vegetatione, aut similibus. Sed tamen cùm nostra ratio Interpretandi, post Historiam praeparatam &ordinatam, non Mentis tantùm motus &discursus, (vt Logica vulgaris) sed &rerum naturam intueatur; ità Mentem regimus, vt ad Rerum Naturam se, aptis per omnia modis, applicare poßit.