Latin
CXXIII
Bacon, Instauratio magna 144
Unproofread scanNot analysed yet
Neque alitèr factum esse, credere certè oportet. Verùm nisi quis omninò oblitus fuerit eorum quae superiùs dicta sunt, huic obiectioni (aut scrupulo potiùs) facilè respondebit. Formam enim inquirendi &inueniendi apud Antiquos &ipsi profitemur, &scripta eorum prae se ferunt. Ea autem non alia fuit, quàm vt ab Exemplis quibusdam &Particularibus (additis Notionibus communibus, &fortasse portione nonnullâ ex opinionibus receptis, quae maximè placuerunt) ad Conclusiones maximè generales siue Principia Scientiarum aduolarent; ad quorum veritatem immotam &fixam, Conclusiones inferiores per Media educerent ac probarent, ex quibus Artem constituebant. Tum demùm si noua Particularia &Exempla mota essent &adducta, quae placitis suis refragarentur; illa aut per distinctiones, aut per regularum suarum explanationes, in ordinem subtilitèr redigebant; aut demùm per exceptiones grosso modo summouebant: At rerum Particularium non refragantium causas, ad illa Principia sua laboriosè &pertinacitèr accommodabant. Verùm nec Historia Naturalis &Experientia illa erat, quam fuisse oportebat; (longè certè abest) &ista aduolatio ad Generalißima, omnia perdidit. CXXVI. Ccurret &illud nos, propter inhibitionem quanOdam pronuntiandi, &principia certa ponendi, donec per medios gradus ad Generalißima ritè peruentum Tur. uentum sit. Suspensionem quandam iudicij tueri, atque ad Acatalepsiam rem deducere. Nos verò non Acatalepsiam, sed Eucatalepsiam meditamur &proponimus: Sensui enim non derogamus, sed ministramus; &Intellectum non contemnimus, sed regimus. Atque melius est scire quantum opus sit, &tamen nos non penitus scire putare; quam penitùs scire nos putare, &tamen nil eorum quae Opus est scire,