Latin
CXXVII
Bacon, Instauratio magna 147
Unproofread scanNot analysed yet
Ea S si prius dicta fuissent, votis similia videri potuissent: sed spe iam factâ, &iniquis praeiudicijs sublatis, plus fortaßè ponderis habebunt. Quòd si nos omnia perfecissemus &planè absoluissemus, nec alios in partem &consortium laborum subindè vocaremus; etiam ab huiusmodi verbis abstinuissemus, ne acciperentur in praedicationem meriti nostri. Cùm verò aliorum industria acuenda sit, &animi excitandi atque accendendi; consentaneum est, vt quaedam hominibus in mentem redigamus. Primò itaque, videtur Inuentorum nobilium introductio, inter Actiones humanas longè primas partes tenere: id quod antiqua saecula iudicauerunt. Ea enim, Rerum Inuentoribus diuinos honores tribuerunt: ijs autem, qui in Rebus Ciuilibus merebantur, (quales erant vrbium &imperiorum Conditores, Legistatores, Patriarum à diuturnis malis Liberatores, Tyrannidum Debellatores, &his similes) Heroum tantùm honores decreuerunt. Atque certè si quis ea rectè conferat, iustum hoc prisci saeculi iudicium reperiet. Etenim Inuentorum beneficia ad vniuersum genus humanum pertinere possunt; Ciuilia ad certas tantummodò hominum sedes: haec etiam non vltra paucas aetates durant illa, quasi perpetuis temporibus. Atque Statûs emendatio in Ciuilibus non sine vi &perturbatione plerumquè procedit: at Inuenta beant, &beneficium deferunt absquè alicuius iniuriâ aut tristitiâ. Etiam Jnuenta quasi nouae Creationes sunt &diuinorum Operum Imitamenta; vt bene cecinit ille: Primùm frugiferos foetus mortalibus aegris Dididerant quondam praestanti nomine Athenae: Et RECREAVERVNT vitam, legésque rogârunt. Atque videtur notatu dignum in Solomone; quòd