Latin
CXXVII
Bacon, Instauratio magna 148
Unproofread scanNot analysed yet
cùm Imperio, Auro, magnificentia Operum, Satellitio, Famulitio, Claße insuper, &Nominis claritate, ac summa hominum admiratione floreret; tamen nihil horum delegerit sibi ad gloriam, sed ita pronuntiauerit: Gloriam Dei esse, celare rem; gloriam Regis, inuestigare rem. Rursùs (siplacet) reputet quispiam, quantùm intersit inter hominum vitam in excultißimâ quapiam Europae Prouinciâ, &in Regione aliquâ Nouae Indiae maximè ferâ &barbarâ: Ea tantùm differre existimabit; vt meritò Hominem homini Deum esse, non solùm propter auxilium &beneficium, sed etiam per statûs comparationem, rectè dici poßit. Atque hoc, non Solum, non Coelum, non Corpora; sed Artes praestant. Rursus, vim &virtutem &consequentias Rerum inuentarum notare iuuat: quae non in alijs manifestiùs occurrunt, quàm in illis tribus, quae Antiquis incognitae; &quarum primordia, licèt recentia, obscura &ingloria sunt: Artis nimirùm Imprimendi, Pulueris Tormentarij, &Acûs Nauticae. Haec enim tria, rerum faciem &statum in Orbe terrarum mutauerunt: primum, in Re Literariâ; secundum, in Re Bellicâ: tertium, in Nauigationibus: Vnde innumerae rerum mutationes sequutae sunt, vt non Imperium aliquod, non Secta, non Stelia maiorem efficaciam &quasi influxum super res humanas exercuisse videatur, quam ista Mechanica exercuerunt.