Latin
CXXVII
Bacon, Instauratio magna 150
Unproofread scanNot analysed yet
Recuperet modò genus humanum ius suum in Naturam, quod ei ex dotatione diuinà competit. &detur ei copia: vsum verò recta Ratio, &sana Religio gubernabit. CXXX. Am verò tempus est vt Artem ipsam Interpretandi aturam proponamus: in quâ licèt nos vtilißima &verißima praecepisse arbitremur, tamen neceßitatem ei absoluntam (ac si absque eâ nil agi poßit) aut etiam perfectionem non attribuimus. Etenim in ea opinione sumus: si iustam Naturae &Experientiae Historiam praestò haberent homines, atque in ea sedulò versarentur; sibíque duas res imperare possent: vnam, vt receptas opiniones ¬iones deponerent; alteram, vt Mentem à generalißimis &proximis ab illis, ad tempus cohiberent; fore vt etiam vi propria &genuina Mentis, absque alia Arte, in formam nostram Interpretandi incidere possent. Est enim Interpretatio verum &naturale opus Mentis, demptis ijs quae obstant: Sed tamen omnia certè per nostra Praecepta erunt magis in procinctu, &multò firmiora. Neque tamen illis nihil addi posse affirmamus: sed contrà, nos qui Mentem respicimus, non tantùm in facultate propriâ, sed quatenùs copulatur cum Rebus; Artem Inueniendi cum Inuentis adolescere posse, statuere debemus.