Latin
LIBER
Bacon, Instauratio magna 152
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER DVS SECV APHORISMORVM. LIBER SECVNDVS APHORISMORVM, DE INTERPRETATIONE ATVRAE, SIVE DE REGNO HOMINIS. APHORISMVS VPER datum Corpus nouam Naturam, siue nouas Naturas generare &superinducere; Opus &Intentio est humanae Potentiae. Datae autem Naturae Formam, siue Differentiam veram, siue Natiram naturantem, siue Fontem emanationis (ista enim vocabula habemus, quae ad indicationem rei proximè accedunt) inuenire. Opus &Intentio est humanae Scientiae.