Latin
LIBER
Bacon, Instauratio magna 154
Unproofread scanNot analysed yet
Atque his operibus primarijs, subordinantur alia Opera duo secundaria, &inferioris notae; Priori, transformatio Corporum concretorum de alio in aliud, intra terminos possibilis; Posteriori, inuentio, in omni generatione &Motu, latentis processûs continuati ab Efficiente manifesto, &Materiâ manifestâ, vsquè ad Formam inditam; &inuentio similiter latentis Schematismi Corporum quiescentium, &non in Motii. II. Vàm infoelicitèr se habeat Scientia humana quae Qin vsu est, etiam ex illis liquet quae vulgò asseruntur. Rectè ponitur; Verè scire, esse per Causas scire. Etiam non malè constituuntur Causae quatuor. Materia, Forma, Efficiens, &Finis. At ex his, Causa Finalis, tantum abest vt prosit, vt etiam Scientias corrumpat, nisi in Hominis actionibus. Formae inuentio habetur pro desperatâ. Efficiens verò &Materia (quales quaeruntur &recipiuntur, remotae scilicèt, absque latenti processu ad formam) res perfunctoriae sunt, &superficiales, &nihili ferè ad Scientiam reram &actiuam. Neque tamen obliti sumus, nos superiùs notasse, &correxisse errorem Mentis humanae in deferendo Formis primas Essentiae. Licèt enim in NNaturâ nihil verè existat praeter Corpora indiuidua, edentia actus puros indiuiduos ex lege; in doctrinis tamen, illa ipsa lex, eiúsque inquisitio, &inuentio, atque explicatio, pro fundamento est tam ad sciendum, quàm ad operandum. Eam autem legem, eiusque Paragraphos, Formarum nomine intelligimus; praesertim cùm hoc vocabulum inualuerit, &familiaritèr occurrat. Qui III.