Latin
LIBER
Bacon, Instauratio magna 156
Unproofread scanNot analysed yet
Videndum itaque est, ad aliquam Naturam super Corpus datum generandam &superinducendam, quale quis praeceptum, aut qualem quis directionem, aut deductionem maximè optaret; idque sermone simplici, &minimè abstruso. Exempli gratiâ; si quis argento cupiat superinducere flauum colorem auri, aut augmentum ponderis (seruatis legibus materiae) aut lapidi alicui non diaphano diaphaneitatem, aut vitro tenacitatem, aut corpori alicui non vegetabili vegetationem. Videndum (inquam) est, quale quis praeceptum, aut deductionem potißimùm sibi dari exoptet. Atque primò, exoptabit aliquis proculdubiò, sibi monstrari aliquid huiusmodi, quod opere non frustret, neque experimento fallat. Secundò, exoptabit quis aliquid sibi. praescribi, quod ipsum non astringat, &coerceat ad Media quaedam, &Modos quosdam operandi particulares. Fortasse enim destituetur, nec habebit facultatem, &commoditatem, talia media comparandi &procurandi. Quòd si sint &alia Media, &alij Modi (praeter illud praeceptum) progignendae talis Naturae; ea fortaßè ex ijs erunt, quae sunt in operantis potestate: à quibus nihilominùs per angustias praecepti excludetur nec fructum capiet. Tertiò, optabit aliquid sibi monstrari, quod non sit aequè difficilè, ac illa ipsa operatio de quâ inquiritur, sed propiùs accedat ad praxin. Itaque de praecepto vero &perfecto operandi, pronuntiatum erit tale; vt sit certum, liberum, &disponens, siue in ordine ad actionem. Atque hoc ipsum idem est cum Inuentione Formae verae. Etenim Forma Naturae alicuius talis est, vt eâ posità Natura data infallibiliter sequatur. Jtaque adest perpetuò, quando Natura illa adest, atque eam vniuersaliter affirmat, atque inest omni.