Latin
LIBER
Bacon, Instauratio magna 157
Unproofread scanNot analysed yet
Eadem Forma talis est, vt eâ amotâ, Natura data infallibiliter fugiat. Itaque abest perpetuò, quando Natura illa abest, eámque perpetuò abnegat, atque inest soli. Postremò Forma vera talis est, vt Naturam datam ex fonte aliquo Essentiae deducat, quae inest pluribus, ¬ior est Naturae (vt loquuntur) quàm ipsa Forma. Itaque de Axiomate vero &perfecto sciendi, pronuntiatum &praeceptum tale est: vt inueniatur Natura alia, quae sit cum Naturâ datâ conuertibilis &tamen sit limitatio Naturae notioris instar generis veri. Ista autem duo pronuntiata, Actiuum &Contemplatiuum, res eadem sunt; &quod in operando vtilißimum, id in sciendo verißimum. TPraeceptum siue Axioma de transformatione ACorporum, duplicis est generis. Primum intuetur Corpus, vt turmam siue coniugationem Naturarum simplicium: vt in Auro haec conueniunt; quòd sit flauum; quod sit ponderosum, ad pondus tale; quòd sit malleabile aut ductile, ad extensionem talem; quòd non fiat volatile, nec deperdat de quanto suo per ignem: quòd fluat fluore tali; quòd separetur &soluatur modis talibus; &similitèr de de caeteris Naturis, quae in Auro concurrunt.