Latin
LIBER
Bacon, Instauratio magna 158
Unproofread scanNot analysed yet
Jtaque huiusmodi Axioma rem deducit ex Formis Naturarum simplicium. Nam qui Formas &Modos nouit superinducendi, flaui, ponderis, ductilis, fixi, fluoris, solutionum, &sic de reliquis, &eorum graduationes &modos: videbit &curabit, vt ista coniungi poßint in aliquo corpore, vndè sequatur transformatio in aurum. Atque hoc genus operandi pertinet ad Actionem primariam. Eadem enim est ratio generandi Naturam vnam aliquam simplicem, &plures; nisi quòd arctetur magis &restringatur homo in operando, si plures requirantur, propter difficultatem tot Naturas coadunandi; quae non facilè conueniunt, nisi per vias Naturae tritas &ordinarias. Vtcunque tamen dicendum est, quòd iste Modus operandi (qui Naturas intuetur simplices, licèt in corpore concreto) procedat ex ijs, quae in Naturâ sunt constantia, &aeterna, &Catholica, &latas praebeat potentiae humanae vias, quales (vt nunc sunt res) Cogitatio humana vix capere aut repraesentare poßit. At secundum genus Axiomatis, (quod à latentis processus inuentione pendet) non per Naturas simplices procedit, sed per concreta corpora, quemadmodùm in Naturâ inueniuntur, cursu ordinario. Exempli gratiâ; In casu vbi fit Inquisitio, ex quibus initijs, &quo modo, &quo processu, Aurum, aut aliud quoduis metallum, aut lapis generetur, à primis menstruis, aut rudimentis suis, vsque ad Mineram perfectam: Aut similiter, quo processu herbae generentur, à primis concretionibus succorum in terrâ, aut à seminibus, vsque ad plantam formatam, cum vniuersâ illâ successione Motiis, &diuersis &continuatis Naturae nixibus; Similitèr, de generatione ordinatim explicatâ Animalium, ab Initu ad partum; &similitèr de corporibus alijs.